NABATHAEA

NABATHAEA
NABATHAEA
regio orientalis, Barraab Sarracenis, teste Moletiô. Eustath. Η῾ Ναβαταία πολύανδρος οὖσα ἡ χώρα, καὶ ἔυβοτος. Videtur legendum πολύαρνος. Est enim regio frugum inops, plena pecorum, teste Hieronymô. Populi Nabathaei, a Nabaioth Ismaelis filio, teste Isidorô, dicti, a Gabino, ingenti praelio, superati sunt. Ioseph. Iud. Antiq. l. 14. c. 11. et l. 1. de Bell. Iud. c. 6. Plin. l. 6. c. 28. Alii illos in Arabia Petraea ponunt, quorum metropolis est Petra, quae Nabathaea cognominatur a Strabone, l. 16. Alii in Arabia Felici. Τῶν Α᾿ράβων τοὺς καλουμένους Ναβαταίους, inquit Plut. in Demetrio. Diodor. Sic. l. 2. Τὰ μὲν οὖν πρὸς τὴν ἕω μέρη κατοικοῦσιν Α῎ραβες οὓς ὀνομάζουσι Ναβαταίους, νεμόμενοι χώραν τὴν μὲν ἔρημον, γῆν τε ἄνυδρον, ὁλίγην δὲ καρποφόρον. Ε῎χουσι. δὲ βίον ληςτρικὸν, καὶ πολλοὺν τὴν ὁμόρου χώρας κατατρέχοντες ληςτεύουσιν ὄντες δύσμαχοι κατὰ τοὺς πολέμους. Baudrando fuit Arabiae Petraeae ad Ortum, versus Arabiam desertam, interque Palaestinam ad Borearfl. et Arabiam Felicem ad Meridiem. De situ eorum Dionys. v. 854.
Α᾿λλ᾿ ἤτοι πρῶτοι μέν κλιτὺν Λιβάνοιο
Α᾿φνειοὶ ναίουσιν ἐπωνυμίην Ναβαταῖοι.
Ovid. Met. l. 1. v. 60.
Eurus ad Auroram Nabathaeaque regna recessae.
Lucan. l. 4. v. 63.
Torsit in occiduum Nabathaeis flatibus orbem.
Elephantos olim aluit haec regio, Iuvenal. Sat. 11. v. 126.
Et quos deposuit Nabathaeo bellua saltu.
Incolas Dacharenos vocant Eustath. ac Steph. Nic. Lloyd. Populos hos non aliô calceamenti genere quam sandaliis, usos esse annotavit Strabo Amasenus Geogr. l. 16. quod mulieribus convenire et mollitiei argumentum esse indicat Aelian. in Hist. var. l. 1. c. 18. interim et Apollinis Sandaliarii in antiquo lapide mentio est, et usum sandaliorum Romanis Graecisque etiam fuisse, testantur Menander, Cratinus in Legg. et Eupolis in aur. aet. referente Iul. Polluce Onomast. l. 7. c. 22. quibus addi potest Cephisodorus in Trophonio.
Σανδάλιά τε τῶ λεπτοχιδῶν,
Ε᾿φ᾿ οἷς τὰ χρυσᾶ ταῦτ᾿ ἔνεςτιν ἄνθημα.
Sandalia vero tenuiter divisorum,
Quibus aurei insunt flores.
Plura de Sandaliis, vide infra suô lôcô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • ARABIA — I. ARABIA Asiae regio, Africae proxima, cuius longitudo a mari Mediterraneo in confiniis Aegypti, usque ad initium sinus Persici et promontorium Corodamum, latitudo inter Persicum Arabicumque sinus intercipitur. Habet ab Ortu montes, qui illam a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASIA Major — una ex tribus orbis partibus veteribus cognitis, reliquas duas simul acceptas magnitudine superans, in ortum maxime extensa, Indicô, Eoô, et Scythicô Oceanô, perfusa; ab Europa ad occidentem Tanai fluv. mari Euxinô, et Aegaeô separata, ab Africa… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • barraab — BARRAAB, Petraea Arabia, Nabathaea …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”